Löydetty 857 Tulokset: Suum
fecit autem malum et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum (Liber II Paralipomenon 12, 14)
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)
quod cum audisset Baasa desivit ædificare Rama et intermisit opus suum (Liber II Paralipomenon 16, 5)
et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia (Liber II Paralipomenon 16, 14)
verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 20, 33)
cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quæ erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia (Liber II Paralipomenon 24, 11)
cumque roboratum sibi videret imperium jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum (Liber II Paralipomenon 25, 3)
separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam (Liber II Paralipomenon 25, 10)
porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia (Liber II Paralipomenon 25, 11)
quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua (Liber II Paralipomenon 25, 15)
sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)
in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)