Löydetty 2721 Tulokset: Super
unum quoque arietum sumes super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus (Liber Exodus 29, 15)
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius (Liber Exodus 29, 17)
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)
tolles quoque arietem alterum super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus (Liber Exodus 29, 19)
quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum (Liber Exodus 29, 20)
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes ejus filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus (Liber Exodus 29, 21)
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum (Liber Exodus 29, 22)
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus et sanctificabis eos elevans coram Domino (Liber Exodus 29, 24)
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est (Liber Exodus 29, 25)
omnia quæ præcepi tibi facies super Aaron et filiis ejus septem diebus consecrabis manus eorum (Liber Exodus 29, 35)
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud (Liber Exodus 30, 7)
non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis (Liber Exodus 30, 9)