Mosaico decorativo

Löydetty 3022 Tulokset: Sun

  • et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Joseph mares per cognationes suas (Liber Iosue 17, 2)

  • Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solæ filiæ quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa (Liber Iosue 17, 3)

  • descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quæ in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus ejus pergit ad mare (Liber Iosue 17, 9)

  • locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantæ multitudinis et benedixerit mihi Dominus (Liber Iosue 17, 14)

  • cui responderunt filii Joseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis et Jezraël mediam possidens vallem (Liber Iosue 17, 16)

  • congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)

  • itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Josue in castra Silo (Liber Iosue 18, 9)

  • et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus ejus in Cariathbaal quæ vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Juda hæc est plaga contra mare et occidentem (Liber Iosue 18, 14)

  • et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenbœn id est lapidem Bœn filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem (Liber Iosue 18, 18)

  • et prætergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus ejus contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam (Liber Iosue 18, 19)

  • et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus ejus vallis Jepthaël (Liber Iosue 19, 14)

  • fuitque ejus hereditas Hiezraël et Chasaloth et Sunem (Liber Iosue 19, 18)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina