Löydetty 3022 Tulokset: Sun
hæc autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 6)
neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
hæc autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines sæculorum devenerunt (Epistula I ad Corinthios 10, 11)
videte Israël secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt (Epistula I ad Corinthios 11, 15)
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus (Epistula I ad Corinthios 12, 5)
et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt (Epistula I ad Corinthios 12, 22)
et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quæ inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent (Epistula I ad Corinthios 12, 23)