Löydetty 3022 Tulokset: Sun
quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatæ sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum (Prophetia Ezechielis 23, 37)
et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias (Prophetia Ezechielis 23, 44)
viri ergo justi sunt hii judicabunt eas judicio adulterarum et judicio effundentium sanguinem quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum (Prophetia Ezechielis 23, 45)
pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio ejus et discocta sunt ossa illius in medio ejus (Prophetia Ezechielis 24, 5)
et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)
idcirco hæc dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et jumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Dædan gladio cadent (Prophetia Ezechielis 25, 13)
hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres (Prophetia Ezechielis 25, 15)
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractæ sunt portæ populorum conversa est ad me implebor deserta est (Prophetia Ezechielis 26, 2)
filiæ quoque ejus quæ sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 26, 6)
filias tuas quæ sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)
byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum (Prophetia Ezechielis 27, 7)
habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui (Prophetia Ezechielis 27, 8)