Löydetty 3022 Tulokset: Sun
noli metuere judicium mortis memento quæ ante te fuerunt et quæ superventura sunt tibi hoc judicium a Domino omni carni (Liber Ecclesiasticus 41, 5)
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
omnia quæ de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem (Liber Ecclesiasticus 41, 13)
ubi manus multæ sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe (Liber Ecclesiasticus 42, 7)
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum ævi adnuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt revelans vestigia occultorum (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulæ sicut aves (Liber Ecclesiasticus 43, 15)
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis (Liber Ecclesiasticus 43, 16)
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone ejus conposita sunt omnia (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
multa abscondita sunt majora horum pauca enim vidimus operum ejus (Liber Ecclesiasticus 43, 36)
omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus (Liber Ecclesiasticus 44, 7)
qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum (Liber Ecclesiasticus 44, 8)
et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis (Liber Ecclesiasticus 44, 9)