Mosaico decorativo

Löydetty 3022 Tulokset: Sun

  • et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum (Liber Sapientiae 14, 25)

  • dum enim confidunt in idolis quæ sunt sine anima male jurantes renoceri se non sperant (Liber Sapientiae 14, 29)

  • sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa similiter et quæ his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus judex est figulus (Liber Sapientiae 15, 7)

  • omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi (Liber Sapientiae 15, 14)

  • sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora (Liber Sapientiae 15, 18)

  • propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt (Liber Sapientiae 16, 1)

  • ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam (Liber Sapientiae 16, 3)

  • non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ (Liber Sapientiae 16, 6)

  • negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati (Liber Sapientiae 16, 16)

  • propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt (Liber Sapientiae 16, 25)

  • magna enim sunt judicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt (Liber Sapientiae 17, 1)

  • et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati (Liber Sapientiae 17, 3)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina