Löydetty 3022 Tulokset: Sun
visi sunt in oculis insipientium mori et æstimata est adflictio exitus illorum (Liber Sapientiae 3, 2)
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace (Liber Sapientiae 3, 3)
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est (Liber Sapientiae 3, 4)
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)
mulieres eorum insensatæ sunt et nequissimi filii eorum (Liber Sapientiae 3, 12)
nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes (Liber Sapientiae 3, 19)
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)
senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus (Liber Sapientiae 4, 8)
dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5, 3)
quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est (Liber Sapientiae 5, 5)
horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet (Liber Sapientiae 6, 6)
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (Liber Sapientiae 6, 10)