Löydetty 3022 Tulokset: Sun
tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro (Liber Proverbiorum 30, 18)
quattuor sunt minima terræ et ipsa sunt sapientiora sapientibus (Liber Proverbiorum 30, 24)
tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter (Liber Proverbiorum 30, 29)
date siceram mærentibus et vinum his qui amaro sunt animo (Liber Proverbiorum 31, 6)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)
cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et hæc non vanitas est (Liber Ecclesiastes 2, 23)
quod factum est ipsum permanet quæ futura sunt jam fuerunt et Deus instaurat quod abiit (Liber Ecclesiastes 3, 15)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 4, 16)
ubi multa sunt somnia plurimæ vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time (Liber Ecclesiastes 5, 6)
si videris calumnias egenorum et violenta judicia et subverti justitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii (Liber Ecclesiastes 5, 7)
ubi multæ sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis (Liber Ecclesiastes 5, 10)