Löydetty 3022 Tulokset: Sun
et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniæ et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Judæis qui sunt in regno meo (Liber I Maccabaeorum 10, 34)
et tres civitates quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ cum Judæa reputentur ut sint sub uno et non obœdiant aliæ potestati nisi summi sacerdotis (Liber I Maccabaeorum 10, 38)
Ptolomaidam et confines ejus quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum (Liber I Maccabaeorum 10, 39)
et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua (Liber I Maccabaeorum 10, 72)
et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 82)
et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent (Liber I Maccabaeorum 10, 83)
et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 12)