Mosaico decorativo

Löydetty 3176 Tulokset: Sum

  • dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum (Liber Iosue 9, 11)

  • en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti (Liber Iosue 9, 12)

  • utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta (Liber Iosue 9, 13)

  • qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere (Liber Iosue 9, 19)

  • nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis (Liber Iosue 9, 25)

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)

  • cepitque et percussit in ore gladii regem quoque ejus et omnia oppida regionis illius universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quæ in ea repperit consumens gladio (Liber Iosue 10, 37)

  • venitque Josue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos (Liber Iosue 11, 7)

  • absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis sitæ ceteras succendit Israël unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit (Liber Iosue 11, 13)

  • omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina