Löydetty 3176 Tulokset: Sum
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis (Evangelium secundum Lucam 24, 43)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus (Evangelium secundum Ioannem 1, 20)
et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso (Evangelium secundum Ioannem 1, 22)
ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calciamenti (Evangelium secundum Ioannem 1, 27)
altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)