Löydetty 3176 Tulokset: Sum
et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio dæmonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor (Evangelium secundum Lucam 13, 32)
at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit (Evangelium secundum Lucam 14, 4)
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire (Evangelium secundum Lucam 14, 20)
quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
dicentes quia hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare (Evangelium secundum Lucam 14, 30)
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse cœpit egere (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
et jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis (Evangelium secundum Lucam 15, 19)
dixitque ei filius pater peccavi in cælum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus (Evangelium secundum Lucam 15, 21)
sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 34)
duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 11)