Löydetty 3176 Tulokset: Sum
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et major scissura fit (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliæ naves erant cum illo (Evangelium secundum Marcum 4, 36)
videns autem Jesum a longe cucurrit et adoravit eum (Evangelium secundum Marcum 5, 6)
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
et veniunt ad Jesum et vident illum qui a dæmonio vexabatur sedentem vestitum et sanæ mentis et timuerunt (Evangelium secundum Marcum 5, 15)
et inridebant eum ipse vero ejectis omnibus adsumit patrem et matrem puellæ et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella jacens (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
et convenientes apostoli ad Jesum renuntiaverunt illi omnia quæ egerant et docuerant (Evangelium secundum Marcum 6, 30)
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum (Evangelium secundum Marcum 6, 32)