Löydetty 3176 Tulokset: Sum
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)
neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 10)
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
respondens autem Petrus dixit ad Jesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)