Löydetty 3176 Tulokset: Sum
quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti (Liber Exodus 30, 12)
dicens sume tibi aromata prima et zmyrnæ electæ quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta (Liber Exodus 30, 23)
dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum æqualis ponderis erunt omnia (Liber Exodus 30, 34)
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Exodus 32, 9)
recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)
tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus præcedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Liber Exodus 32, 34)
dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine (Liber Exodus 33, 17)
rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet (Liber Exodus 33, 20)
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum (Liber Exodus 34, 10)
hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum (Liber Exodus 35, 6)
si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et janthinas (Liber Exodus 35, 24)
sed et mulieres doctæ dederunt quæ neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum (Liber Exodus 35, 26)
