Löydetty 3176 Tulokset: Sum
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)
Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)
Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)
Et veniet super eum Trieres, et Romani et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. (Prophetia Danielis 11, 30)
Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget. (Prophetia Danielis 11, 37)
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)
Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caëlum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis huius rei testes sumus. (Prophetia Danielis 13, 40)
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)
Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius. (Prophetia Danielis 13, 46)