Löydetty 3176 Tulokset: Sum
quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ (Prophetia Ezechielis 26, 19)
tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum (Prophetia Ezechielis 27, 2)
et dices Tyro quæ habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas hæc dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum (Prophetia Ezechielis 27, 3)
Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo (Prophetia Ezechielis 27, 16)
et adsument super te carmen lugubre et plangent te quæ est ut Tyrus quæ obmutuit in medio maris (Prophetia Ezechielis 27, 32)
fili hominis dic principi Tyri hæc dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei (Prophetia Ezechielis 28, 2)
numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te (Prophetia Ezechielis 28, 9)
morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 28, 10)
loquere et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Ægypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum (Prophetia Ezechielis 29, 3)
fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui ejus de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam (Prophetia Ezechielis 29, 18)
et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 20)
et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 30, 12)