Löydetty 3176 Tulokset: Sum
propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 50, 45)
currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum (Liber Ieremiae 51, 31)
iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeæ dicit Hierusalem (Liber Ieremiae 51, 35)
confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini (Liber Ieremiae 51, 51)
factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu (Liber Ieremiae 52, 4)
HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa retrorsum (Lamentationes 1, 8)
CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die mærore confectam (Lamentationes 1, 13)
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda (Lamentationes 1, 15)
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos (Lamentationes 1, 17)
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quæsierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam (Lamentationes 1, 19)
RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (Lamentationes 1, 20)