Löydetty 3176 Tulokset: Sum
si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum (Liber Psalmorum 43, 21)
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die æstimati sumus sicut oves occisionis (Liber Psalmorum 43, 22)
vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra (Liber Psalmorum 45, 11)
quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone gloria ejus (Liber Psalmorum 48, 18)
psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum (Liber Psalmorum 49, 1)
advocabit cælum desursum et terram discernere populum suum (Liber Psalmorum 49, 4)
audi populus meus et loquar tibi Israël et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum (Liber Psalmorum 49, 7)
peccatori autem dixit Deus quare tu enarras justitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum (Liber Psalmorum 49, 16)
tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum (Liber Psalmorum 49, 17)
ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea (Liber Psalmorum 50, 7)
quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quæsierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma (Liber Psalmorum 53, 5)
intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum (Liber Psalmorum 54, 3)