Löydetty 1759 Tulokset: Spe
rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)
omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 12)
venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad prœliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 15)
et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace (Liber I Regum 22, 17)
commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)
et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (Liber I Regum 22, 43)
et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)
qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (Liber II Regum 2, 24)
dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem (Liber II Regum 3, 14)
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra (Liber II Regum 3, 18)
cumque venisset jam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt (Liber II Regum 5, 24)
surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriæ cumque venissent ad principium castrorum Syriæ nullum ibidem reppererunt (Liber II Regum 7, 5)