Löydetty 1759 Tulokset: Spe
sic fiebat jugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis (Liber Numeri 9, 16)
si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria (Liber Numeri 9, 21)
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra (Liber Numeri 12, 10)
detraxeruntque terræ quam inspexerant apud filios Israël dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus proceræ staturæ est (Liber Numeri 13, 33)
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini (Liber Numeri 14, 37)
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum (Liber Numeri 14, 41)
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin (Liber Numeri 15, 4)
et arietis erit sacrificium similæ duarum decimarum quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin (Liber Numeri 15, 6)
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo quod habeat medium mensuræ hin (Liber Numeri 15, 9)
separamini de medio congregationis hujus ut eos repente disperdam (Liber Numeri 16, 21)
præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quæ jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt (Liber Numeri 16, 37)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)