Löydetty 1401 Tulokset: Sol
cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Judæa et omnis regio circa Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
neque per terram quia scabillum est pedum ejus neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et iniustos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
