Löydetty 1401 Tulokset: Sol
amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc sæculo et in opere quod sub sole geritur (Liber Ecclesiastes 9, 6)
perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)
hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam (Liber Ecclesiastes 9, 13)
est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis (Liber Ecclesiastes 10, 5)
dulce lumen et delectabile est oculis videre solem (Liber Ecclesiastes 11, 7)
antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellæ et revertantur nubes post pluviam (Liber Ecclesiastes 12, 2)
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata (Canticum Canticorum 6, 9)
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)
et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet (Liber Sapientiae 4, 19)
ergo erravimus a via veritatis et justitiæ lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis (Liber Sapientiae 5, 6)