Löydetty 1401 Tulokset: Sol
et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes (Liber I Maccabaeorum 2, 12)
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde præ sollicitudine (Liber I Maccabaeorum 6, 10)
et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os ejus et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis (Liber I Maccabaeorum 10, 29)
et omnem animam Judæorum quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniæ et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Judæis qui sunt in regno meo (Liber I Maccabaeorum 10, 34)
et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
et invaluit prœlium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die (Liber I Maccabaeorum 10, 50)
dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus (Liber I Maccabaeorum 10, 70)
