Löydetty 1401 Tulokset: Sol
qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum (Liber II Paralipomenon 35, 24)
et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiæ et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni (Liber II Paralipomenon 36, 21)
secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum (Liber Esdrae 2, 69)
feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo (Liber Esdrae 3, 4)
et post hæc holocaustum juge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quæ erant consecratæ et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo (Liber Esdrae 3, 5)
et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum (Liber Esdrae 4, 3)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Jarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Joarib et Helnathan sapientes (Liber Esdrae 8, 16)
et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa æris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum (Liber Esdrae 8, 27)
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem (Liber Esdrae 9, 9)
igitur Jonathan filius Asaël et Jaazia filius Thecuæ steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos (Liber Esdrae 10, 15)
et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaja Jasub et Saal et Ramoth (Liber Esdrae 10, 29)
