Löydetty 2792 Tulokset: Sit
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Cœlesyriam et Fœnicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus (Liber II Maccabaeorum 3, 8)
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc et victualia viduarum ac pupillorum (Liber II Maccabaeorum 3, 10)
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis jactaverunt se et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret (Liber II Maccabaeorum 3, 15)
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum ejecerunt (Liber II Maccabaeorum 3, 27)
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
nam ipse qui habet in cælis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)
at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis ejus in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Jasonem talenta argenti trecenta (Liber II Maccabaeorum 4, 24)
Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat præpositus (Liber II Maccabaeorum 4, 27)