Löydetty 1196 Tulokset: Sin
et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium œphi per vitulum et œphi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus et olei hin per singula œphi (Prophetia Ezechielis 46, 11)
et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii (Prophetia Ezechielis 46, 21)
et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam (Prophetia Ezechielis 47, 12)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)
et super terminum Juda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiæ quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 8)
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)
Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. (Prophetia Danielis 2, 34)
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)
Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis, quæ foris sunt, et rore caëli tingatur, et cum feris pars eius in herba terræ. (Prophetia Danielis 4, 12)
Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)