Löydetty 1196 Tulokset: Sin
deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino (Liber Psalmorum 103, 35)
posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum (Liber Psalmorum 106, 35)
de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit (Liber Psalmorum 128, 7)
cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam (Liber Psalmorum 140, 10)
expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma (Liber Psalmorum 142, 6)
per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sæculum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 144, 2)
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 67)
nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quæ erant in ea et misi auferri habitantes Judæam sine causa (Liber I Maccabaeorum 6, 12)
et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeæ æreæ in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant (Liber I Maccabaeorum 6, 35)
sed et turres ligneas super eos firmæ protegentes super singulas bestias et super eas machinæ et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiæ (Liber I Maccabaeorum 6, 37)