Löydetty 1196 Tulokset: Sin
et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)
et filiis vestris mandate ut faciant justitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua (Liber Thobis 14, 11)
qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt (Liber Iudith 1, 11)
cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angæ qui sunt a sinistro Ciliciæ ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem (Liber Iudith 2, 12)
desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini (Liber Iudith 3, 2)
sint omnia sub lege tua (Liber Iudith 3, 4)
et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quæ et quales et quantæ sint civitates eorum quæ etiam sit virtus eorum aut quæ sit multitudo eorum vel quis rex militiæ illorum (Liber Iudith 5, 3)
egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit (Liber Iudith 5, 14)
ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit (Liber Iudith 5, 16)
quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)
ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)
et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram omnibus satellitibus ejus et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes (Liber Iudith 7, 10)