Löydetty 1196 Tulokset: Sin
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israël singulos per domos cognationum suarum (Liber Numeri 1, 44)
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israël per gyrum tabernaculi fœderis (Liber Numeri 2, 2)
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur (Liber Numeri 2, 17)
hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai (Liber Numeri 3, 1)
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens (Liber Numeri 3, 14)
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti (Liber Numeri 3, 47)
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii ejus intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat (Liber Numeri 4, 19)
jubente Aaron et filiis ejus portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari (Liber Numeri 4, 27)
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia (Liber Numeri 5, 8)
et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit (Liber Numeri 5, 10)
sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero (Liber Numeri 5, 20)