Löydetty 1424 Tulokset: Sicut
sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur (Liber Ecclesiasticus 27, 12)
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies (Liber Ecclesiasticus 27, 21)
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi (Liber Ecclesiasticus 27, 31)
videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans (Liber Ecclesiasticus 30, 21)
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino (Liber Ecclesiasticus 32, 8)
equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit (Liber Ecclesiasticus 33, 6)
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum (Liber Ecclesiasticus 34, 6)