Mosaico decorativo

Löydetty 1424 Tulokset: Sicut

  • qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)

  • fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut præceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos (Liber I Regum 21, 11)

  • et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini (Liber I Regum 22, 5)

  • dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis (Liber II Regum 2, 19)

  • et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus (Liber II Regum 3, 2)

  • descendit et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli et mundatus est (Liber II Regum 5, 14)

  • evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino (Liber II Regum 8, 18)

  • noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)

  • et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit (Liber II Regum 8, 27)

  • et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia (Liber II Regum 9, 9)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina