Löydetty 1989 Tulokset: Septem Filii Saul
fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)
et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)
nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus ejus sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus (Liber I Regum 21, 29)
et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete (Liber II Regum 2, 3)
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (Liber II Regum 2, 5)
videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)
perrexerunt igitur rex Israël et rex Juda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos (Liber II Regum 3, 9)
et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa hæc et cum plena fuerint tolles (Liber II Regum 4, 4)
venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo (Liber II Regum 4, 7)