Löydetty 1989 Tulokset: Septem Filii Saul
misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim (Liber II Samuelis 3, 14)
quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)
ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam (Liber II Samuelis 3, 39)
audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est (Liber II Samuelis 4, 1)
duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitæ de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin (Liber II Samuelis 4, 2)
erat autem Jonathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezraël tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth (Liber II Samuelis 4, 4)
venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie (Liber II Samuelis 4, 5)
et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quærebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine ejus (Liber II Samuelis 4, 8)
quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio (Liber II Samuelis 4, 10)
sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël (Liber II Samuelis 5, 2)
in Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam (Liber II Samuelis 5, 5)
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)