Löydetty 1092 Tulokset: Separatio Abram Et Lot Terram Canaan
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)
ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)
occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti (Liber Isaiae 21, 14)
coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriæ tuæ ignominia domus Domini tui (Liber Isaiae 22, 18)
transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi (Liber Isaiae 23, 10)
ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem ejus et disperget habitatores ejus (Liber Isaiae 24, 1)
propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci (Liber Isaiae 24, 6)
et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram (Liber Isaiae 24, 21)
et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem (Liber Isaiae 25, 12)
quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem (Liber Isaiae 26, 5)
vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam (Liber Isaiae 26, 19)
ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam (Liber Isaiae 28, 2)