Löydetty 1092 Tulokset: Separatio Abram Et Lot Terram Canaan
filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)
dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam (Liber Exodus 18, 27)
sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus (Liber Exodus 23, 10)
paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram (Liber Exodus 23, 30)
inter me et filios Israël signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in septimo ab opere cessavit (Liber Exodus 31, 17)
recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)
locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti in terram quam juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam (Liber Exodus 33, 1)
et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus duræ cervicis est ne forte disperdam te in via (Liber Exodus 33, 3)
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (Liber Exodus 33, 16)
festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans (Liber Exodus 34, 8)