Löydetty 2330 Tulokset: Sed
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent (Liber II Maccabaeorum 4, 3)
non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universæ multitudinis considerans (Liber II Maccabaeorum 4, 5)
sed post Seleuci vitæ excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 4, 7)
erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenæ conversationis propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus (Liber II Maccabaeorum 4, 13)
ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestræ et præbitionis ejus iniustæ et in exercitiis disci (Liber II Maccabaeorum 4, 14)
in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed hæc sequens tempus declaravit (Liber II Maccabaeorum 4, 17)
misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
sed hæc oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremis (Liber II Maccabaeorum 4, 20)
et cum hæc agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinæ regis dono essent dati (Liber II Maccabaeorum 4, 30)
festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico (Liber II Maccabaeorum 4, 31)
ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta (Liber II Maccabaeorum 4, 35)