Löydetty 2330 Tulokset: Sed
sed quia patiens est Dominus in hoc ipso pæniteamur et indulgentiam ejus lacrimis postulemus (Liber Iudith 8, 14)
sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus (Liber Iudith 8, 27)
sed aspexisti super castra eorum et tenebræ fatigaverunt eos (Liber Iudith 9, 7)
non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio (Liber Iudith 9, 16)
cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret (Liber Iudith 10, 4)
videns itaque Holofernem Judith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum (Liber Iudith 10, 19)
vivit enim Nabuchodonosor rex terræ et vivit virtus ejus quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiæ agri obtemperant illi (Liber Iudith 11, 5)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri (Liber Iudith 13, 25)
et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes (Liber Iudith 14, 2)
porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret (Liber Iudith 14, 9)
sed cum venissent duces ejus et tribuni et universi majores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis (Liber Iudith 14, 11)