Löydetty 2330 Tulokset: Sed
sed intra portas urbis tuæ comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo (Liber Deuteronomii 15, 22)
hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam (Liber Deuteronomii 15, 23)
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Ægypto (Liber Deuteronomii 16, 6)
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei (Liber Deuteronomii 16, 17)
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus (Liber Deuteronomii 17, 18)
hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum (Liber Deuteronomii 18, 22)
cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus (Liber Deuteronomii 19, 1)
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet (Liber Deuteronomii 19, 5)
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (Liber Deuteronomii 19, 15)
non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges (Liber Deuteronomii 19, 21)
sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Jebuseum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 20, 17)