Löydetty 2330 Tulokset: Sed
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)
quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo (Epistula ad Philippenses 1, 18)
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)
quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Epistula ad Philippenses 2, 3)
non quæ sua sunt singuli considerantes sed et ea quæ aliorum (Epistula ad Philippenses 2, 4)
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo (Epistula ad Philippenses 2, 7)
itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini (Epistula ad Philippenses 2, 12)
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ gaudeo et congratulor omnibus vobis (Epistula ad Philippenses 2, 17)
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est ejus non solum autem ejus verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem (Epistula ad Philippenses 2, 27)
sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta (Epistula ad Philippenses 3, 7)
et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est sed illam quæ ex fide est Christi quæ ex Deo est justitia in fide (Epistula ad Philippenses 3, 9)