Löydetty 431 Tulokset: Saul Mortem
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est hæc fili mi David et David vox mea domine mi rex (Liber I Samuelis 26, 17)
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis (Liber I Samuelis 26, 21)
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)
et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)
et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quæreret eum (Liber I Samuelis 27, 4)
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israël et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra (Liber I Samuelis 28, 3)
congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israël et venit in Gelbœ (Liber I Samuelis 28, 4)
et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis (Liber I Samuelis 28, 5)
dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor (Liber I Samuelis 28, 7)
et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)
et juravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem (Liber I Samuelis 28, 10)
cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul (Liber I Samuelis 28, 12)