Löydetty 219 Tulokset: Sapientia Salomonis
sapientia ædificavit sibi domum excidit columnas septem (Liber Proverbiorum 9, 1)
da sapienti et addetur ei sapientia doce justum et festinabit accipere (Liber Proverbiorum 9, 9)
parabolæ Salomonis filius sapiens lætificat patrem filius vero stultus mæstitia est matris suæ (Liber Proverbiorum 10, 1)
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso ejus qui indiget corde (Liber Proverbiorum 10, 13)
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia (Liber Proverbiorum 10, 23)
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia (Liber Proverbiorum 11, 2)
inter superbos semper jurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia (Liber Proverbiorum 13, 10)
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans (Liber Proverbiorum 14, 8)
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet (Liber Proverbiorum 14, 33)
in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terræ (Liber Proverbiorum 17, 24)
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum (Liber Proverbiorum 21, 30)
sapientia ædificabitur domus et prudentia roborabitur (Liber Proverbiorum 24, 3)