Löydetty 219 Tulokset: Sapientia Salomonis
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus et condemnabit illos quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)
cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes (Actus Apostolorum 3, 11)
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis (Actus Apostolorum 5, 12)
considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus (Actus Apostolorum 6, 3)
et eruditus est Moses omni sapientia Ægyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis (Actus Apostolorum 7, 22)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest (Epistula ad Romanos 8, 7)
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 17)