Löydetty 1284 Tulokset: Sanctus Terra
et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)
et portabunt confusionem suam et omnem prævaricationem quam prævaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes (Prophetia Ezechielis 39, 26)
limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestræ clausæ super ostia (Prophetia Ezechielis 41, 16)
de terra usque ad superiora portæ cherubin et palmæ celatæ erant in pariete templi (Prophetia Ezechielis 41, 20)
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra (Prophetia Ezechielis 42, 6)
et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)
et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a majestate ejus (Prophetia Ezechielis 43, 2)
cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis (Prophetia Ezechielis 45, 4)
de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)
hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël et hæ partitiones earum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 48, 29)