Löydetty 60 Tulokset: Sæculi

  • in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus sæculi (Liber Isaiae 63, 9)

  • et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)

  • quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis sæculi ut ambularent per eas in itinere non trito (Liber Ieremiae 18, 15)

  • stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes sæculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus (Prophetia Habacuc 3, 6)

  • et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi et sicut anni antiqui (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)

  • inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio sæculi est messores autem angeli sunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)

  • sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)

  • sic erit in consummatione sæculi exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)

  • sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)

  • docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)

  • et ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ intrœuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur (Evangelium secundum Marcum 4, 19)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina