Löydetty 85 Tulokset: Sæcula
sit nomen tuum Deus Israël benedictum in sæcula (Liber Thobis 3, 23)
et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum (Liber Thobis 8, 9)
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)
aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in æternum et in omnia sæcula regnum tuum (Liber Thobis 13, 1)
confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)
benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam amen (Liber Thobis 13, 23)
quoniam hic est Deus Deus noster in æternum et in sæculum sæculi ipse reget nos in sæcula (Liber Psalmorum 47, 15)
exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante sæcula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum (Liber Psalmorum 54, 20)
inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma (Liber Psalmorum 60, 5)
sit nomen ejus benedictum in sæcula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terræ omnes gentes beatificabunt eum (Liber Psalmorum 71, 17)
et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in sæcula (Liber Psalmorum 77, 69)
beati qui habitant in domo tua in sæcula sæculorum laudabunt te diapsalma (Liber Psalmorum 83, 5)