Löydetty 1432 Tulokset: Rex
Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est Sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)
Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)
Et respondens Daniel coram rege, ait Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi (Prophetia Danielis 2, 27)
Sed est Deus in caëlo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu rex cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)
hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. (Prophetia Danielis 2, 36)
Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi (Prophetia Danielis 2, 37)
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciæ Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 1)
