Löydetty 1432 Tulokset: Rex
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (Liber I Regum 1, 15)
inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis (Liber I Regum 1, 16)
et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante (Liber I Regum 1, 18)
verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)
eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores (Liber I Regum 1, 21)
dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum (Liber I Regum 1, 24)
quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias (Liber I Regum 1, 25)
et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)
juravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia (Liber I Regum 1, 29)
submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum (Liber I Regum 1, 31)
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)
et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)
