Mosaico decorativo

Löydetty 965 Tulokset: Rex David

  • misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)

  • quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David (Liber II Samuelis 2, 10)

  • et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensuum (Liber II Samuelis 2, 11)

  • porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)

  • surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David (Liber II Samuelis 2, 15)

  • et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David (Liber II Samuelis 2, 17)

  • porro Joab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele (Liber II Samuelis 2, 30)

  • servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt (Liber II Samuelis 2, 31)

  • facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie (Liber II Samuelis 3, 1)

  • nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinœm Jezrahelitide (Liber II Samuelis 3, 2)

  • sextus quoque Jethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron (Liber II Samuelis 3, 5)

  • cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina